Side:Aubert - Anton Martin Schweigaards Barndom og Ungdom.djvu/285

Denne siden er korrekturlest

audere: literas omni pectore imbibendas existimavi easdemque ita in succum et sangvinem convertendas, ut graviori cuicunque negotio obeundo et difficiliori muneri suscipiendo idoneus haberer. Quod quidem propositum haud scio an umquam sim assecuturus; nam quo acrius mentis vires intendo, eo clarius pervideo, quam multa, quibus exstantiora fere ingenia ornata esse soleant, mihi deficiant et fortasse in omne posterum tempus sint defutura. Hi autem conatus qualemcunque habituri sint eventum, sedulam, quoad siverit facultatum ratio, literis operam navasse, me quidem numquam profecto poenitebit. Te enim, qui prima studia rexisti eorumque svavitatem tamquam mihi propinasti, non latet neque latere potest, me, ipsarum literarum amore captum, admiratione perfusum, haudquaquam autem ditioris emolumenti vel splendidioris conditionis spe permotum hanc, quam nunc persequor, viam ingrediendam credidisse.

At de studiorum ratione pauca dicenda erant. Quamvis ad omnium, quæ humanitatem juvant disciplinarum cognitionem familiaritatemque me adduci cupiam, in iis tamen, ad quas tractandas atque recolendas fert animus, longe me feliciores progressus et lætiores fecisse video. Nullum quidem, quod ad me pertinet, literarum genus neglexisse mihi videor, sed Græcam linguam mathesinque puram præcipuo et amore et successu sum amplexus.

Neque poenitet fateri, ex studio, quod in Græcis literis posui, etiamsi nihil nisi Homerum legere contigisset, satis et bonæ frugis et ingenuæ oblectationis me percepisse. Cujus carmina, quotquot ætatem tulerunt, quamquam per hosce duos annos universe uno tenore semel, iterum sæpiusque ita perlegi, ut nihil fere animum effugere posse videretur, tamen, quotiescunque vel Iliada vel Odysseam in manus sumserim, mirabili quadam, quasi novitatis dulcedine oblector divinoque immortalis vatis ingenio abripior. Cui rei tribuendum est, quod mihi minus placent præcipui latinitatis scriptores et ligatæ et solutæ orationis, ideoque in ipsis legendis segnius versatus sum. Neque enim negandum est, ne Horatium quidem ipsum, quem, aliorum magis consilio ductus, quam animi propensione perpulsus diligentius perlustravi, non proinde, atque ex doctissimorum hominum judicio exspectari par est, me juvisse. Cum autem, ne in latinis literis plane hospes manerem, sedula et pæne quotidiana lectione opus esset, ad recentiores latinitatis scriptores confugi, quippe quos ad parandam quandam in scribendo facilitatem haud parum conferre autumarem. Inter hos, data optione, Wolfii et post eum Ernestii scriptis primas semper detuli, siquidem et rerum argumentum ad legendum, et orationis castitas ad imitandum invitare videbatur.