Saturnj; & inde a concione ad Næs, vbi die Solis 15o prædicti mensis: inde die Lunæ ad Ribo, vbi die Martis; mox inde ad Leuten, vbj die Mercurij: atque inde ad Rommedal, vbi die Jouis: inde ad Stange, vbi die Veneris, & à concione eodem die vel certè die sequente ad Eidzuold, ibi die Solis 22. Septemb; Deinde ad Nannestad, vbi die Lunæ, vnde die Martis ad Gierdrum, vbi die Mercurij. Eodemque die ad Schismo, vbi die Jouis visitationj huic, Deo propicio, finem imponam. Rogo autem peramanter & officiosé vos omnes & singulos, vt id quod officij vestrj ratio postulat diligenter exequi, & auditorum vestrorum animos, ad veram pietatem & obedientiam erga Deum, & ipsius verbi ministerium; declarandam, serijs admonitionibus maturè exuscitare, & mihi equos cum ephippijs, & cymbas quoque, vbi cymbis opus fuerit, diligenter procurare velitis, ne huiusmodj adminiculis, destitutus, labore coepti itineris supersedere, vel visitationem interrumpere cogar, alioquj difficilem admodum & periculosam, hoc præsertim pluuioso de ventoso cæli statu. Dominus noster Jesus Christus vos vnà cum familijs & ecclesijs vestris, saluos incolumes ac florentes quam diutissimè conseruet ac tueatur, Amen. Ex prædio Vaalin 20. Augusti Ao 1594.
ensis & Hammarensis
dioecesium superintendens.
Sine mora & cunctatione procedant literæ præsentes. Iterum valete.