Side:Historisk Tidsskrift (Norway), fjerde Række, sjette Bind (1910).djvu/22

Denne siden er ikke korrekturlest
18
EDV. BULL


Reverenti domino suo & fratri amantissimo Ervisio eccelesiæ S. Victoris abbati G. ejus soror ibi esse ubi ad ipsum est.

Multum valet deprecatio justi assidua[1] quanto magis igitur illius præcellit oratio, qui peculiari sanctitatis prærogativa mundum cum suo flore sub pedibus conculcans, mente & operatione divinæ voluntati assistit. Nos ergo, frater mi dilecte, quamvis non parva chaos disjungat intercapedo, tamen non solum carnis affinitate, verum etiam orationum in Christo devotione exopto convinculari. Hinc ergo sanctitati vestræ prosperitatis meæ statum denuncians, me virumque meum sanos & hilares esse propalo. Munusculum quoque tam grate quam jocunde suscipiatis non minori exiguum, quam magnum amplectentes diligentia, per Petrum namque bajulum vobis transmitto albam pellem ursinam, dentemque rotallinum, & duos cutellos argento deauratos. De cetero deinde est quod multi ex nostratibus se ex viri mei parte dicentes, ad pietatis vestræ portum confugient. Cui autem tales magis similes dixerim, quam cani famelico, qui ubicumque prævalet cibum acquirit. Ergo itaque in veritate dico, quod nullum ad vos præter Salomonem & Johannem transmiserim. Ut autem ambages eorum qui ad vos quasi ex mea parte transmissi veniunt detegantur, rogo quod aliguod a vobis mihi trans destinetur, quod hujus rei inter nos intersignum esse prævaleat. Item istud oro quod a vobis mihi gariophilum & canelus mittatur. Salutat vos Salomon pro universitate beneficii ex pietate vestra ei collati, debitor gratiarum devotus vobis existens. Vestræ quoque voluntati obnoxius pro magno quidem habiturus, si quid ei mandare velletis[2].

  1. Cfr. Jac. Ep. 5, 16.
  2. Brevene findes kun bevaret i kopier fra det 17. aarh. (Bibl. Nationale, mscr. lat. 14 615 Fo 296 vo og 298 ro 14 368 Fo