Side:Norges gamle Love indtil 1387 Bd. 2 457.jpg

Denne siden er ikke korrekturlest

providimus adicienda eisdem. tenores litterarum ipsarum cum addicionibus et declarationibus huiusmodi facientes presentibus annotari, qui tales sunt.

"In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ut certitudo presentium det veram in perpetuum et evindentem memoriam preteritorum sciendum est quod cum venerabilis pater Iohannes dei gratia nidrosiensis archiepiscopus fuisset ad regimen nidrosiensis ecclesie superna dispositione vocatus reversus a sede apostolica munere consecrationis recepto tamquam sponse Christi in parte sollicitudinis fidelis procurator effectus incepit inquirere prout scivit et debuit de iuribus et libertatibus et privilegiis ad eam pertinentibus et cognovit sibi fuisse in predictis omnibus per obreptiones contrarias multipliciter derogatum iuri comuni videlicet quia[1] cause fere omnes ad ecclesiam pertinentes per exactores et balivos laicos ex parte regni secundum leges patrie scriptas vel consuetudines pretermissis[2] iure canonico et ecclesiasticis iudiciis tractabantur libertatibus [quia nullos[3] homines liberos obtinebat nidrosiensis ecclesia exceptis illis qui in curia archiepiscopi et in fabrica ipsius ecclesie continue laborabant. privilegiis siquidem omnibus sibi a quibuscumque concessis detractum fuerat multipliciter ut creditur non utendo et precipue privilegio a Magno a quondam ut dicitur rege Norwagie in ea parte qua continebatur quod prefatus rex devovit[4] se et regnum suum beato Olavo regi et martiri, et in signum perpetue subiectionis precepit coronam suam post decessum suum et omnium in regno sibi succedentium offerri prefato martiri Nidrosie in ecclesia cathedrali nec non et cuidam constitutioni antique patrie forte per eumdem Magnum edite, que innuit reges Norwagie debere eligi et in electione archiepiscopum et episcopos regni inter ceteros electores vocem precipuam obtinere. Tandem receptis literis apostolicis pro congregatione concilii generalis inter cetera continentibus quod unusquisque prelatus notaret articulos, quos in sibi commisso regimine reformatione et[5] correctione perpenderet indigere deliberavit predictus pater archiepiscopus prefatos[6] articulos quamquam[7] correctione dignos Romano pontifici presentare[8]. Verumtamen [quia ex[9] hiis posset discordia inter regnum et ecclesiam provenire multis animabus et corporibus nocitura prefatus pater archiepiscopus prius ipsos domino Magno dei gratia illustri regi Norwagie explicavit[10] supplicans ut inter se de predictis taliter ordinarent quod cederet ad honorem dei omnipotentis et utilitatem [ecclesie animarum[11] ipsorum et totius sibi commissi populi ad[12] salutem. Verum licet predictus dominus rex assereret sufficientes rationes ad respondendum prefatis articulis se habere si super hiis coram iusto iudice duceret[13] contendendum et maxime contra electionem et oblationem corone de quibus vix posset probari nidrosiensem ecclesiam

  1. quod – Torf.
  2. tilf. eft. T.
  3. [quod nullos – T
  4. donavit – T.
  5. et – tilf. eft. T.
  6. prædictos – T.
  7. tanquam – T.
  8. prænunciare – T.
  9. quaniam de – T.
  10. explicat – T.
  11. ecclesiarum – T.
  12. ad – mgl. T.
  13. mgl. T.