profanationum[1] ecclesiarum, sacrilegii. periurii. usurarum. symonie. heresis. fornicationis. adulterii et incestus [et omnes alie que ad forum ecclesiasticum possent de iure comuni quoquomodo spectare[2].
Item denuo concessit dominus rex et firmiter [observari precepit[3] quod a predecessoribus suis est concessum scilicet ut semper licitum sit archiepiscopo et episcopis in capellis a regibus fundatis vel dotatis sicut et in aliis capellis sue provincie instituere ydoneas sine ipsorum et aliorum laicorum assensu vel presentatione personas.
Item concessit quod in electionibus[4] episcoporum vel abbatum nidrosiensis provincie nulla vis, nulla potentia, nulla auctoritas regis vel principis interveniat nec favore ipsorum[5] quisquam officium ecclesiastice prelationis obtineat [sed ille preficiatur[6] quem ipsi ad quos electio pertinet vacanti ecclesie scientia et moribus iudicaverint aptiorem.
Item denuo concessit quod regibus non liceat approbatas patrie leges et scriptas[7] et penas pecuniarias sive in clericis sive in laicis contra antiquam consuetudinem in ecclesiarum seu clericorum dispendium immutare.
Item quod liceat archiepiscopo et eius successoribus emere aves girofalcones[8] astures[9] et griseos sicut ab antecessoribus suis est hactenus observatum.
Item annuit et concessit quod in dandis decimis de terris et mansionibus suis reges[10] omnino sequantur canonicas sanctiones.
Item quod triginta leste farine mittantur ad Yslandiam ex parte domini archiepiscopi quum[11] sibi visum fuerit illis presertim temporibus quibus id patrie patietur ubertas propter hoc in aliis rebus [portandis ipso archiepiscopo[12] licentia non negata.
Item concessit dicto archiepiscopo vectigalia de una navi singulis annis de Yslandia ad suam diocesim veniente [quia hoc in littera sua[13] continetur.
Item concessit denuo et mandavit omnes peregrinos limina beati Olavi et aliorum sanctorum visitantes devotionis causa tam advenas quam indigenas [sive guerre tempus sit sive[14] pacis in eundo et redeundo firma securitate potiri. qui vero inventi fuerint ipsos indebite molestare iuxta quod culpa requirit per iudicem ecclesiasticum pena debita castigentur [et ad parendum iudici ecclesiastico per regem et eius ballivos seu officiales,si necesse fuerit compellantur.[15]
Volens autem insuper predictus dominus rex ecclesiam nidrosiensem amplioribus beneficiis quam huc usque habuerat suis temporibus honorare[16] domino
- ↑ possessionum – T. Saal ogsaa Overeensk. af 1277 s.n.f. S. 464.
- ↑ mgl. T.
- ↑ [obsignari mandavit – T.
- ↑ electione – T.
- ↑ præpositorum – T.
- ↑ [nisi – T.
- ↑ sine consensu episcoporum et sapientium consilio – tilf. T.
- ↑ grafalcones – T.
- ↑ austures – T.
- ↑ leges – T.
- ↑ quando – T.
- ↑ Precandi ibi – T.
- ↑ prout in litera sua super hoc – T.
- ↑ [cum D. quærere tempus sit tum(!) – T.
- ↑ mgl. T.
- ↑ honestare – T.