Side:Om Peder Claussøn Friis og hans Skrifter.djvu/81

Denne siden er korrekturlest

Bogen til sin Collega Thomas Bartholin, som tog den med til sin Gaard Hagested, hvor den brændte med hans øvrige Bibliothek i 1670. Han havde tænkt at bearbeide og udgive den[1], ligesom han ogsaa hyppigt benytter og citerer den,

    accedunt. Vescuntur hieme musco, aliisque herbis & germinibus arborum & foliis. Ubi omnia nive sunt cooperta, apte pedibus nivem dissipare norunt, usque dum ad saxa aut arborum truncos pervenerint, quos detegunt. Exiguo vitam sustentant; noctu ut plurimum victum quærunt, interdiu in magnis nivium congeriebus sub cautibus latitant Ajunt Lappos et Finnos, in diurnum alimentum, tantum saltem singulis tribuere musci, quantum chirothecæ suæ digitus major capere potest, licet 20 milliarium iter eadem die confecerint.
    Non admodum sunt feri, sed facile cicurari se patiunter, ut jumentorum loco iis utantur. Velocissimum est animal et hoc maxime in eo mirandum, quod, ubi nix mollior est, nequaquam mergantur eorum pedes, ubi currunt, ultra calcaneum, Ladklöwen vocant Norvagi. Natant perite satis, catervatim incedunt, ita tamen ut longo ordine se sequantur, caput in clunes antecedentium reponentes, dux, ubi defatigatur, ad ultimum discedit locum et sequenti officium resignat. Factum verno tempore in cautibus edit, ubi frigus maxime penetrabile corpora adurere solet. Variis capitur modis, laqueis, fossis, balistis aliisque mediis.
    Horum animalium multa et numerosa armenta possident Finni, ex quibus an ipsos multum redundat utilitatis. Lac ex iis mulctum suave est, ex eo caseos quoque conficiunt non ingrato sapore; sed butyrum non præparant, carnibus eorum vescuntur, qaus sale quandoque condiunt et vento siccant, pellibus vestiuntur, pilis sellas suffulciunt, nervis vestes consuunt atque ex iis habena et vincula conficiunt, quibus naviculas suas quandoque colligant, absque ullo ferramento, quo destitnuntur. Ex cornubus manubria cultrorum et alia utensilia conficiunt, sed præcipue trahendis vehiculis suos aptant Rangiferos atque celerrime maximum itineris conficiunt spacium. Unus eorum vehiculum trahens præcedit, habenis ad cornua alligatis, Rectore baculo totum negotium dirigente, alter vehiculo alligatus subsequitur, et cum prior trahendo defatigatus fuerit, in ejus locum substituitur posterior, subsequente ille, atque ita operas partiuntur, donec pensum absolverint. Lassitudinis dant signum, gradum sistendo, et linguam cum anhelitu exserendo. Duodecim horarum spacio, ultra centum millia passuum conficiunt.

  1. De Bibliothecæ incendio p. 77—78: Animalium Norvegiæ, terrestrium nempe, aquatilium et volatilium descriptionem lingua ver-